ARIES

ARIES
I.
ARIES
Danieli visus c. 8. v. 3. qui cornibus suis omnes orbis partes ita impetebat, ut nullus ei obsisteret, Persarum Rex est: qui sedisse dicitut ad Euleum, quia Susa, Regni Metropolis, ad eum amnem sita erat; et cornua duo habuisse, h. e. duo Regna, Medicum et Persieum: quorum posterius sublimius; namque Persicum, Medicum Regnum dignitate et potentiâ superabat. Huic hitcus oppositus etc. Vide ipsam Historiam sacram. Simile quoddam visum obrigisse Sullae, Plutarchus narrat, in Vita eius; et in Accii Bruto, qui a Cicerone citatur de Divinat. l. 1. Tarquin. Superbus suum hoc somnium narrat,
Visum est in somnis pastorem ad me appellere,
Duos consanguincos arictes inde eligi,
Pecus lanigerum exmiâ pulchritudine,
Praeclariorumque alterum immolare me,
Deinde eius germanum cornibus connitier
In me arietare, eoque me ad casum dari:
Exin prostratum terrâ graviter saucium,
Resupinum, in caelum contueri maximum.
Qui arietes consanguinei L. Iunium Brutum et fratrem eius a Tarquinio caesum significabant; quorum ille, in Tarquinium insurgens, regnô eum spoliavit. Vide Bochartum l. cit. ut et c. 50. ubi de ariete et tauro, a Iudaeis, in Aegyptiorum contemptum, immolare solitis, ex Tacito. De Arictum alborum nigr or umque factionibus in Persia, sub Turcomannis, vide infra Karakionti. Inter Illustrium Familiarum Insignia Aries quoque etiamnum conspicitur. In Scuro Daniae et Norvegiae Regis Aries argenteus, in virdi campo, Insularum Ferroe, seu Ferroensium quae a pirata Grimero Camban primum detectae A. C. 868. plane Norvegieum suscepêre iugum, A. C. 1100. reslera est. Arietes vero 3. argenteis cornibus et tintinabulis aureis, in solo nigro, Mantuae primigenium symbolum fuêre, donce Ioh. Franciscus primus Marchio Crucem cum Aquila eius locô assumpsit, vide Cl. Spenerum Arte Herald. Part. 2. l. 1. c. 29. §. 3.
II.
ARIES
Hebr. ajil,. a viribus dictus, agno opponitur, qui Graece ἄμνος vocatur, quasi ἄμενος, h. e. sine viribus. Nominis origo ab Gap desc: Hebrew, i. e. robore; ita ut aries et Deus fortis coniugata sint. Quin vox plur. elim et arietes et Deos notat: Unde est, quod Ethnicorum vetustissimi Iovem suum finxerunt Κριοωρόσωπον, arietis vultu, etc. Illustris Domini nostri typus fuit, quem pro filio in holocaustum Pater credentium obtulit, Gen. c. 22. v. 13. Eum Iudaei ungarces creatum volunt aute annos bis mille et amplius, nempe sub vesperam diei fextae creationis: verosimilius a vicino grege aberrâsle, et in Abrahamum, Deô rem sie dirigente, incidisse, ne sanctus Patriarcha, qui saerificandi animô illuc iverat, re infectâ discederet, et ut, filiô a morte exemprô, haberet, unnde Deo testaretur debitam gratitudinem. Cuius historiae lacinias, sed de more interpolatas, Graeci suis fabulis immiseverunt: Iphigeniam enim nartant a parre Agamenone Dianae fuisle oblatam, sed, cum Calchantis ministerio iamiam esset immolanda, cervam ante ipsam aram divinitus mox comparuisse, atque eius vice oblatam esle. Ipsa Iphigenia apud Euripid.
Α᾿λλ᾿ ἐξέκλεψεν, ἔλαφον ἀντιδοῦτά μου
Α῎ρτεμις Α᾿χαιοῖς ---- ----
Sed me subduxit, cervam pro me subiciens
Diana Graecis
In Plutarchi Parallelis c. 35. similes fabulae duae sunt; una Graeca ex Aristodemo, de bucula Helenae, propter pestem Lacedaemone grassantem, populariumque salutem, immolandae substituta: alterta Romana, ex Aristidis Italicis, de Valeria Luperca, quae, in remedium grassantis pestis pariter mactanda, simili casu servata sit. Vide eundem Bochart. ubi supra l. 2. c. 46. nt et aliquid vinfra Maxima hostia. De horrendo vero sacro, quo Attyi aries mactabatur, infra in Criobolium, uti de Mahometanorum ritu Arietem Sacrisicandi, in Mecchana peregrinatioire, ubi de Muslimis. Proprie autem harviga hostia dicta est, quâ aries immoladatur, vide infra Haruspices.
III.
ARIES
machina militaris, quâ, inter alias, ad urbium oppugnarionem Veteres usi sunt. Sius desctiptio talis: Eligitur abies vel ornus excelsa, cuius summitas durô ferrô concluditur, et prolixô, arietis efficiens prominulam speciem: Sicque suspensa utrinque transversis alleribus et ferratis quasi ex lance, vinculis trabis alterius continetur: Hanc dein quantum mensurae ratio paritur, multitudo retro repellens, rursus ad obvia quaeque rumpenda protrudit ictibus validissimis, instar aslutgentis et cadentis armati. Quâ crebritare, velut reciprocri fulminis impetu, aedificiis sissis in rimas, concidunt structurae laxatae murorum. Quô genere operis, si fuerit exsertô vigore discustum, nudatô vallô desensortibus, solutisque obsidiis civitates munitissimae rechluduntur, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 17. Inventa autem haec machina Carthagine est, postmodum Geras et Pephasmenus aliquid addiderunt, ut dicemus infra voce Geras. Ad eius verum impetum avertendum adhibitam machinam, lupum vocavêre, vide infra. In illius locum postea Helepolis successit, cuius operâ feliciter ufus est Demetrius Poliorcetes. Coeterum Aries, quô
Titus, in Hierosolymorum oppugnatione, usus fuisse legitur, rotis vehebatur quaternis; habens ab utroque latere imbricamentum seu compluvium quoddam, sub quo mihtes, machinae destinati ruto laterent. Vide Ioseph. Ben Gorion de bello Iud. Amm. Marcellinum l. 23. c. 3. etc. ut et infr a Oscilla. Adhibuerunt quoque Romani Arietem animal, cum bellum indicetent hostibus, Tum enim Faecilis illô in hosticum emissô indigitare voluit, brevi terram illam in pascua Romanis cessuram; Unde Proverb. Arietem cmittere, i. e. puguam denuntiare, ortum. Vide Erasimum Adag.
IV.
ARIES
primum Zodiarci signum, quod Sol ingrediens 4. Idus Mart. Aequinoctium verum essicit. Fabulantur autem Poerae, hunc illum ipsum esse Arietem, qui aureo vellere insignis Phryxum per Hellespontum traietit; Hellem vero ibidem submersit. Ovid. Tvist. l. 4. Eleg. 12. v. 3.
Impositamque sibi qui non bene pertulit Hellen,
Tempora nocturnis aequa drurna facit.
Maniilus l. 4.
---- Testis tibi laniger ipse,
Cum vitreum findens auratô vellere pontum,
Orbatumque suâ Phryxum per fata sorore,
Phasidos ad ripas, et Colchida regna revexit.
Ovid. in epist. 18. Heriod. Leandri. v. 143.
Invideo Phryxo, quem, per freta tristia tutum,
Aurea lanigerô vellere vexit ovis.
Alii autem eum esse malunt, qui Libero Patri in Libyae desertis siti laboranti sontem ostendit. Vide Caesii Caelum Astronom. p. 21. Princeps Zodiaci signum siguram ab Aegyptiis. hauc accepit, in honorem Chami sive Iovis Ammonis, qui ad potentiam siguificandam arietinis fingebatur cornibus. Arietem autem habitum fuisse Iovem Ammonem, traditum Isidoro Origin. l. 3. c. ult. Sed nec Iovis is solum, veum et Minervae symbolum fuit. Unde Maro Aen. l. 11. v. 258.
Supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
Vel Priamo nuseranda domus: scit truste Minervae
Sidus et Euboicae cautes, ultorque Caphareus.
Uvi vide Servium. Neque, cum Minerva sit consilii Dea, obscutum est, cur Aries Minervae sit sidus: quippe ipse est dux signorum; ut ex suo consilio praecedat, coetena ex eius consilio sequantur. Hinc Manilius Astranom. l. 2.
Consilium ipse suum est Aries, ut prineipe dignum est.
Audit se, Libramque videt, etc.
Vide Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 36. Quod autem de Iove Ammone dictum, in vereri nummo. conspicitur is eum cornibus arietinis, quibus partim porentia Chami et regni eius, quod posteri obtinuêre; partim etiam ingens denotatur vis Solis: quo et Macrobius retulit l. 1. Saturn. c. 21. Ideo et Ammoncm, quem Deum Solem occidentem Libyer existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal valet, sicut radiis Sol. Forre et ortacula Ammonis istiusmodi cornuum instar, torta slexaque hôc symbolô indigitautur, unde oracula arietina dicta. Plaut. in Freto apud A. Gell. l. 3. c. 3.
---- ---- Hoc illud est,
Quod Arietini responsum magnis Ludis dicitur:
Peribo, si non fecero, si faxo, vapularo.
Certe Ammonis cornua torta vocat Lucan. Pharsal. l. 9. v. 514. Flexa, Silius Punic. l. 9. v. 298. Vide iterum Vossium loc. cit. c. 11. Nota eius in veteri sigillo, apud Gorlaeum, est Gap desc: Hebrew. Melius tamen in Graecorum libris ita effigiatus ostenditur, Gap desc: Hebrew In quarum notatum illa recta cornua, in ha???rta et inflexa exhibentur, qualia omnino sunt Arietis. Manilius de hoc signo, l. 1.
---- Ariesque in cornua tortus.
Vide Salmas. ad Solin. p. 1236.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ARIES — Ariès (automobiles) Logo de Ariès (automobiles) Création 1903 Disparition 1938 Personnages clés …   Wikipédia en Français

  • Arieș — Der Arieș in RumänienVorlage:Infobox Fluss/KARTE fehlt DatenVorlage:Infobox Fluss/GKZ fehlt …   Deutsch Wikipedia

  • Aries — steht für: Arieș, ein Fluss in Rumänien Aries, ein antiker Rammbock, siehe Aries (Militärtechnik) Aries, ein Ort in Panama, siehe Aries (Panama) Aries, eine amerikanische Höhenforschungsrakete, siehe Aries (Rakete) Aries, die lateinische… …   Deutsch Wikipedia

  • Ariès — Aries Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Aries et Ariès sont des patronymes, toponymes, noms de marques, et un nom de constellation. Sommaire 1 Patronyme 2 Marques, sociétés …   Wikipédia en Français

  • ARIÈS (P.) — Philippe ARIÈS 1914 1984 Philippe Ariès naît le 21 juillet 1914 à Blois (Loir et Cher). Ce lieu de naissance n’est qu’une étape dans la carrière de son père, ingénieur en électricité, qui va le conduire à Paris à partir de 1920. Mais le berceau… …   Encyclopédie Universelle

  • Aries — may refer to: *Aries (astrology) *Aries (constellation) *Aries (rocket) *Dodge Aries, an automobile *Arieş River (Mureş), a river in Romania, tributary of the Mureş River *Arieş River (Cugir), a river in Romania, tributary of the Râul Mic *Arieş… …   Wikipedia

  • ARIES — (Algorithms for Recovery and Isolation Exploiting Semantics) ist eine Familie von Algorithmen zur Wiederherstellung (Recovery) von Datenbanksystemen nach einem Fehlerfall. Nach einem Fehlerfall, beispielsweise durch einen Absturz oder einen… …   Deutsch Wikipedia

  • Ariès — steht für: SA Ariès, ehemaliger französischer Fahrzeughersteller Ariès ist der Familienname folgender Personen: Philippe Ariès (1914−1984), französischer Historiker Diese Seite ist eine Begriffsklärung …   Deutsch Wikipedia

  • Arieş — l Arieş Caractéristiques Longueur 164 km Bassin  ? Bassin collecteur …   Wikipédia en Français

  • aries — (Del lat. arĭes, carnero). adj. Dicho de una persona: Nacida bajo el signo zodiacal de Aries. Yo soy aries, ella es piscis. U. t. c. s.) …   Diccionario de la lengua española

  • Aries — (Леза,Италия) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: Via Sempione 37, 28040 Леза, Италия …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”